CISTERTIUM seu CISTERCIUM

CISTERTIUM seu CISTERCIUM
CISTERTIUM, seu CISTERCIUM
in territorio Divionensi, 5. leuc. a Divione in Austrum, totidem a Belna. 2. ab Arari fluv. et a Fano S. Ioannis de Ladona. Baudrand. In finibus Aeduorum, seu in Dioecesi Cabillonensi pagoque Belneusi, locô nemorosa ac silvestri: lacubusque ac fontibus abundante. Nomen Latinum est Cistellae, Hadr. Vales. Hîc Abbatia regularis celeberrima, cuius Abbas est Praepositus Generalis totius Ordinis Cisertiensis, qui institutus est, A. C. 1908. a Roberto Abbate Molismensi, in dioecesi Lingonensi, eoque auctoritatis excrevit, ut intra saeculum in spiritualibus et saecularibus ferme toti Europae leges dater. Sigeb. in Chron. Gall. Chr. tom. 4. p. 974. Miraeus, de Rel. l. 5. Vulgo Cisteaux, vel Citeaux. Eius propagines sunt Firmitas, Pontiniacum in pago Autiffiodor. quod A. C. 1114. statutum est, Clara Vallis, Morimundus in finibus Ligonum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”